EvangeliumLatein

18. Dominica temporis ordinarii (03. Augustus) Anno C
zurück deutsche Version / Germanica Versionem
Evangelium secundum lucam 12, 13 - 21. (Vulgata)
ait autem quidam ei de turba
Magister dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem
at ille dixit ei
homo quis me constituit iudicem aut divisorem super vos
dixitque ad illos
videte et casete ab omni avaritia
quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet
dixit autem similitudinem ad illos dicens
hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager adtulit
et cogitabat intra se dicens
quid faciam quod non habeo quo congregem fructus meos
et dixit hoc faciam
destruam horrea mea et maiora faciam
et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi et bona mea
et dicam animae meae
anima habes multa bona posita in annos plurimos
requiesce comede bibe epulare
dixit autem illi Deus
stulte hac nocte animam tuam repetunt a te
quae autem parasti cuius erunt
sic est qui sibi thesaurizat
et non est in Deum dises