OMTH

EvangeliumLatein

 

Evangelium in Dominica


  1. Dominica quadragesima (09. Martii) Anno C

zurück deutsche Version / Germanica Versionem


Evangelium secundum Lucam 4, 1 - 13. (Vulgata)


Iesus autem plenus Spiritu Sancto
regressus est ab Iordane
et agebatur in Spiritu in desertum

diebus quadraginta et temptabatur a diabolo
et nihil manducavit in diebus illis
et consummatis illis esuriit

dixit autem illi diabolus
si Filius Dei es
dic lapidi huic ut panis fiat

et respondit ad illum Iesus
scriptum est
quia non in pane solo vivet homo
sed in omni verbo Dei

et duxit illum diabolus
et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis

et ait ei
tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum
quia mihi tradita sunt
et cui volo do illa

tu ergo si adoraseris coram me
erunt tua omnia

et respondens Iesus dixit illi
scriptum est
Dominum Deum tuum adorabis
et illi soli servies

et duxit illum in Hierusalem
et statuit eum supra pinnam templi
et dixit illi
si Filius Dei es
mitte te hinc deorsum

scriptum est enim
quod angelis suis mandabit de te
ut conservent te

et quia in manibus tollent te
ne forte offendas ad lapidem pedem tuum

et respondens Iesus ait illi
dictum est
non temptabis Dominum Deum tuum

et consummata omni temptatione
diabolus recessit ab illo usque ad tempus